Prophetia Jeremiae*

Caput 46: Versus 18

Quoniam sicut Thabor.Hoc est ex comparatione locorum frugiferorum, quasi in mari submersorum, grandem Aegyptiorum potestis intelligere ruinam.HIER.Thabor terminus est Zabulon, mons in medio Galilaeae campo, mira rotunditate sublimis: distans a Diocaesaraea decem millibus contra orientalem plagam. Qui confinium quoque inter tribus Issachar et Nephthalim fuit Carmelus, ubi Nabal Carmelus fuit et nunc villa est Carmela nomine, decimo lapide oppidi Chebron, vergens ad orientalem plagam ubi Romanorum praesidium est.RAB.Mystice autem, quia Thabor, etc., usque ad in hujus saeculi mare demersi, et in damnatione perpetua.
(* Traductions européennes)